

Epistola I ad Timotheum*
Caput 5: Versus 10
Pedes.[AUG., in Tract. 58 in Joan.]Faciamus haec invicem humiles, quod humiliter fecit excelsus, etc., usque ad confirmatur humilitatis effectus.Sanctorum.Quorum obsecro? Eorum, qui in tribulatione sunt, non sanctorum simpliciter: possunt enim esse sancti, summoque obsequio ab omnibus foveri. Noli hos prosequi copia rerum affluentes, sed afflictos, et qui a multis ignorantur. Noli praesuli Ecclesiae ista tribuere partienda, ipse potius ministra, nesolius impendii, verum obsequii praemium percipias: propriis eroga manibus, tu sulcum sere pietatis.